Russia Europaea
Russia Europaea[1] vel Rossia Europaea[2] (Russice Европейская Россия, tr. Evropejskaja Rossija) est Russiae pars, geographice ad Europam Orientalem pertinens. Finis eius orientalis sunt montes Uralenses, terminus cum Kazachstania atque flumina Kuma et Manytsch, meridianus vero finis Caucasus Septentrionalis est.
Pars Europaea Russiae fere ut una e tribus regionibus terrae illius aestimatur, aliae autem sunt Caucasus et Siberia una cum Oriente Extremo[3][4].
Area Russiae Europaeae est circa 3 960 000 km², quod 24 % territorii Foederationis Russicae et circa 40 % territorii Europae format. 78 % populationis Russicae ibi habitat (cum densitate mediocri 27 homines/km²).
Notae |
↑ "Russia Europaea"[1], "...Russiam Europaeam et Ucraniam"[2],
"In Russia Europaea Slavorum gens eminet..."[3], "regiones Russiae Europaeae"[4]
↑ Ch. Čebotarëv, Географическое методическое описание Российской империи (Descriptio geographica methodica Imperii Russici), p. 91.
↑ Большая Школьная Энциклопедия «Руссика». История России. 20 в
↑ Народы России: энциклопедия
Nexus interni
- Siberia
- Oriens Extremus Russiae