Larius lacus
Lago di Como / Lario | |
Nomina | |
Nomina Latina | Larius (-i, m.), Comacenus (-i, m.), Leucensis |
Nomina Vulgaria | Lago di Como, L. di Lecco (orientalis pars) |
Geologia | |
Origo | Glacialis |
Geographia physica | |
Area | 145 km2 |
Profunditas maxima | 410 m |
Profunditas mediocris | 154 m |
Altitudo | 198 m |
Insulae | Insula Comacina |
Flumina | Addua et altera |
Geographia politica | |
Terrae | Italia |
Regiones | Langobardia |
Provinciae | Novocomensis, Leucensis |
Urbs princeps | Novum Comum, Leucum |
Coordinata | 45°59′40″ N 9°15′58″ E |
Tabula geographica | |
Postscripta | Lacus Italiae |
Larius[1] seu Comacenus lacus[2] (Italiane: Lago di Como), in Langobardia iacens, provincias Novocomensem et Leucensem disterminat. Ex Italicis lacubus praealtissimus, sed post Benacum et Verbanum spatio tertius est.
Larius lacus formam y (ypsili) subversae habet et in tres bracchios divisus est: Altus Larius aquilonaris, Novi Comi ramus inter meridiem et occasum solis atque Leuci ramus inter meridiem et orientem solem est; Addua a septentrionibus in Larium lacum influit et apud Leucum etiam emissarium est. Salubres loci aestivae hibernaeque sedes sunt et lacus navigatio grata est.
VIII saeculo, Paulus Diaconus, eruditus Langobardus, Latine scripsit:
"Ordiar unde tuas laudes, o maxime Lari?
Munificas dotes ordiar unde tuas?"
XIX saeculo, Alexandri Manzoni liber Promissi Sponsi, sic Italiane incipit:
- "Quel ramo del lago di Como, che volge a mezzogiorno, tra due catene non interrotte di monti, tutto a seni e a golfi, a seconda dello sporgere e del rientrare di quelli, vien, quasi a un tratto, a ristringersi, e a prender corso e figura di fiume, tra un promontorio a destra, e un'ampia costiera dall'altra parte [...]
quae significat:
- "Hic bracchius Larii qui ad meridione vertit, intra duo catenas montum ininterruptas, cunctum sinis et gulfis, secundum eminentiam et contractionem ipsorum, advenit ad quasi repentine restringendum et ad cependum cursum et figuram fluminis, intra promunturium dextera et opposite latam oram [...]
Lacui adiacens est clara abbatia Prioratus Pionae.
Index
1 Alia nomina
2 Historia
3 Notae
4 Bibliographia
5 Nexus externus
Alia nomina |
Lacus alia nomina habet[3]:
Cumanus lacus, Comacenus lacus, Comensis lacus, Cumis lacus, Largio lacus, Largionis lacus, Larii lacus, Larius lacus, Novocomensis lacus.
Historia |
Die 28 Aprilis 1945 Iulini "di Mezzegra" (Giulino di Mezzegra) vici Lario Lacui adiacentis Benitus Mussolini supplicio affectus est.
Notae |
↑ Memorie spettanti alla storia, al governo ed alla descrizione della città, e della campagna di Milano, ne' secoli bassi, Volume 9 (Google eBook) conte Giorgio Giulini, Stamperia di G. Bianchi, 1760
↑ "Comacenus lacus: lac de Côme" (p. 346 apud Google Books)
↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Bibliographia |
- Gaspare Rebuschini, Storia del Lago di Como e principalmente della parte superiore di esso detta le Tre-Pievi. 2 voll. Mediolani: Vincenzo Ferrario, 1822-1823 vol. 1 vol. 2 apud Internet Archive
Nexus externus |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Larium lacum spectant. |
Situs geographici et historici: • GeoNames • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum |