Franciscus (papa)
Franciscus (papa)
Nativitas: 17 Decembris 1936; Flores
Patria: Argentina
Nomen nativum: Jorge Mario Bergoglio
Pontificatus
2013–
Praecessor: Benedictus XVI
Insignia heraldica
Franciscus, nomine baptismali Jorge Mario Bergoglio, Latine Georgius Marius Bergoglio, sodalis societatis Iesu, Boni Aëris die 17 Decembris 1936 natus et ab anno 1998 archiepiscopus Bonaërensis, est a die 13 Martii 2013 papa Ecclesiae Catholicae Romanae. Pontifex primus est Americanorum, primus ex Hemisphaerio Australi, primus post Gregorium Papam III extra Europam oriundus, primus etiam Iesuita ad Sedem Petrinam provectus. Eius sententia apostolica est "Miserando atque eligendo."
Index
1 Origo
2 Eruditio
3 Sacerdotium
4 Pontificatus
4.1 2013
4.2 2014
4.3 2015
5 Visitationes apostolicae
6 Epistulae encyclicae
7 Consistoria
8 Opera
9 Notae
10 Bibliographia
11 Nexus interni
12 Nexus externi
Origo |
Georgius Marius Bergoglio natus est Bonaëropoli, filius patris Italici, qui in Argentinam cum parentibus suis commigraverat. Avus enim Georgii Marii, Ioannes Angelus Bergoglio, natus est in vico Bricco Marmorito (prope Comalium sito, sed Hastae Pompeiae tributario), unde in Augustam Taurinorum habitationem mutavit et Rosam Margaritam Vasallo in matrimonium duxit, quae Bormiae anno 1881 nata erat). Filium Marium (patrem futurum Georgii Marii) anno 1908 peperit. Illi tres anno 1929 Bonaëropolim venerunt[1][2] et in Boedo regione urbana habitaverunt. Marius rationarius ferriviarius meruit, uxoremque Reginam Mariam Sívori Gogna die 12 Decembris 1935 duxit,[3] filiam Francisci Sívori Sturla et Mariae Gogna.[4]
Georgius Marius die 17 Decembris 1936 natus est. Fratres duos habuit, Albertum Horatium et Anscharium Adrianum, sororesque duas, Martham Reginam et Mariam Helenam, quorum omnium haec sola supervivit. Familia mox in Flores regionem urbanam habitationem mutavit, sed Georgius Marius semper societatem pediludii San Lorenzo de Almagro, iuxta Boedo constitutam, favebat,[5][6] agnomine cuervo ('corvus') ita merito;[7] dicitur etiam saltationem tango musicamque popularem milonga admirari.[8]
Eruditio |
Iuvenis artibus chemicis studuit ad scholam nationalem industrialem no. 27 "Hippolytus Yrigoyen"[9] operariusque chemicus breviter apud Laboratorio Hickethier y Bachmann laboravit.[10] Annum agens primum et vigesimum, nuper e morbo pulmonario curatus et parte pulmonis a chirurgo resecta, ad sacerdotium se dirigens in Iesuitarum seminarium Immaculatae Conceptionis iuxta regionem urbanam Villa Devoto intravit. Ibi novicius Societatis Iesu receptus est die 11 Martii 1958. Studiis classicis in seminario quodam Chiliensi eruditus est.[11] Anno 1963 in Argentinam reversus philosophiae in facultate philosophica et theologica studuit apud Collegium Maximum in urbe Sancti Michaëlis. Ab anno 1964 magister fuit litterarum in collegio Immaculatae Conceptionis ad urbem Sanctae Fidei et in collegio Salvatoris Bonaëropolitano. Ab anno 1967 usque ad 1970 studia theologica persequebatur apud facultatem in urbe Sancti Michaëlis;[12] ibidem professor annis 1972 et 1973 erat. Interdum sacerdos ordinatus in societate Iesu die 13 Decembris 1969 tertium annum probationis in urbe Complutensi Hispaniae annis 1972/1973 complevit votaque perpetua sacerdotii die 22 Aprilis 1973 nuncupavit.[13]
Sacerdotium |
Provincialis Societatis Iesu munere functus est in Argentina a die 31 Iulii 1973 usque ad 1979. Rector meruit ad almam matrem suam, videlicet in Collegio Maximo et facultate Sancti Michaëlis annis ab 1980 ad 1986. Hoc anno Germaniam petivit ubi apud Studium philosophicum et theologicum Sancti Georgii Francofurti ad Moenum labores doctoratus coepit,[14] apud universitatem Salvatoris Bonaëropolitanam persequendos sed nondum perfectos. Inde director spiritualis et confessor meruit in urbe Argentinensi Corduba.
Ab anno 1992, erat episcopus titularis Aucensis et episcopus auxiliaris Bonaërensis, cum episcopus coadiutor Bonaërensis anno 1997 factus est, aegrotante cardinali Antonio Quarracino, archiepiscopo Bonaërensi. Qui cum post aliquot menses mortuus esset, Bergoglio archiepiscopus Bonaërensis anno 1998 promotus est. Cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae anno 2001 a papa Ioanne Paulo II creatus est, titulo Sancti Roberti Bellarmino ad forum Hungariae. Mense Aprili 2005 conclavi adfuit, quod Iosephum Ratzinger papam creavit; ipse suffragia cardinalium quadraginta meruisse refertur.[15]
Pontificatus |
2013 |
Die 13 Martii 2013 papa Ecclesiae Catholicae Romanae electus est.[16]Nomen pontificale elegit ut honore Franciscum Assisiensem augeret, quia pauperes toto pectore amaret.[17][18][19]Pontifex primus est in America et primus in Hemisphaerio australi natus, primus post Gregorium Papam III extra Europam oriundus, primus Iesuita ad sedem Petrinam provectus.[20] Sententia apostolica eius est "Miserando atque eligendo".
Die 18 Martii 2013, Christina Fernández de Kirchner, praeses Argentinae, prima ducum civitatum papam Franciscum visitavit.
Die 19 Martii 2013 missa solemni pontificatus exordium novi papae celebratur. Franciscus papa Sancti Iosephi, Iesu et Mariae custodis, vitam in homilia exposuit, ut eam imitari homines niterentur, praecipue autem de hominibus omnibus, de civitatum ducibus, deque papa ipso ut aliorum hominum et naturae custodibus locutus est.
Die 20 Martii 2013 cum vicariis plurium ecclesiarum et religionum convenit in Aula Clementina dicta, inter quos fuerunt Iudaei, Musulmani, alii Christiani, et alii. Papa dixit se oecumenismi dialogum pergere velle. De conexione quasi fratrum inter Christianos et Iudaeos locutus est; recognovit Musulmanos, qui eundem Deum venerarentur.[21]
Die 23 Martii 2013 primus, quem documenta quidem adtestentur, historiae congressus inter duos papas, Franciscum et decessorem eius papam emeritum Benedictum XVI, habitus est. Die Cenae Domini 2013 Franciscus iuvenes captivos in carcere Casal del Marmo visitavit et duodecim eorum secundum ritum pedes lavit.
Die 7 Aprilis 2013, Franciscus ut Romae episcopus in possessionem venit Basilicae Sancti Ioannis in Laterano. Die 13 eiusdem mensis consessum octo cardinalium ad curiam Romanam emendandam creavit.[22]
Die 10 Maii 2013, Franciscus visitam? papae Alexandrini Theodori II recepit, tertius historiae conventus post visitam Sinuthii III papae Paulo VI anno 1973 et conventus Cairi anno 2000 inter ipsum Sinuthium III et Papam Ioannem Paulum II.[23]
Die 7 Septembris, Franciscus ieiunium constituit et magnam precum vigiliam pro pace in Syria celebravit.[24]
Die 1 Octobris, consessus octo cardinalium ad curiam Romanam emendandam a papa Francisco creatus primum congregatur. Eodem die papa in colloquio percontativo cum diarii La Repubblica antiquo praefecto Eugenio Scalfari de curiae et ecclesiae emendatione locutus est.
Die 11 Decembris, Franciscus secundum magazinam Time homo anni 2013 est.[25]
2014 |
Mense Martio 2014 episcopi Francisci Petri Tebartz-van Elst consultum a Francisco accepitur , se propter malum exemplum a munere removere.[26]
Die 27 Aprilis 2014, suorum decessorum Ioannis XXIII et Ioannis Pauli II canonizationem celebravit,[27] papa emerito Benedicto XVI praesente.
2015 |
Die 13 Martii 2015, Iobeleum singularem misericordiae dicatum qui a die 8 Decembris 2015 usque ad diem 26 Novembris 2016 celebrabitur, nuntiat.
Die 23 Septembris 2015, Sanctum Iuniperum Serram ad Basilicam Fani Nationalis Conceptionis Immaculatae Vasingtoniae in Districtu Columbiae canonizavit, per primam suam commorationem in America Septentrionali primamque canonizationis caerimoniam in Civitatibus Foederatis habitam.[28]
Die 25 Decembris 2015, benedictionem Urbi et Orbi enuncians dixit: ...? nomine patris et filius [sic!] et spiritus sancti. Quidam linguae Latinae periti aegre haec tulerunt. Dubitant num benedictio atque remissio peccatorum valerent. Vide versus finem hic.
Visitationes apostolicae |
Italia
Lopadusa, die 8 Iulii 2013 (ibi multi migrantes etiam paulo ante in mare naufragium fecerunt et mortui sunt).
Caralis, die 22 Septembris 2013
Asisium die 4 Octobris 2013 (Die festa Sancti Francisci)
Cassanum Bruttii die 21 Iunii 2014
Molisium die 5 Iulii 2014
Caserta die 26 Iulii et 28 Iulii 2014
Floianum ubi sanctuarium belli orbis terrarum I militibus mortuis dicatum est ut huius belli initium commemoretur die 13 Septembris 2014
Neapolis et Pompeii die 21 Martii 2015
Augusta Taurinorum die 21 Iunii et 22 Iunii 2015
Florentiae et Pratum die 10 Novembris 2015
Asisium die 4 Augusti 2016
Asisium die 20 Septembris 2016
Amatricum, Acumulum, Arquata et Nursia die 4 Octobris 2016 post terrae motum
Mediolanum et Modicia die 25 Martii 2017
Carpum et Mirandula die 2 Aprilis 2017
Genua die 27 Maii 2017
Vosiolum et Barbiana, ubi clarus presbyter Laurentius Milani docuit, die 20 Iunii
Caesena et Bononia die 1 Octobris 2017
Neptunium ad coemeterium militare die mortuorum 2 Novembris 2017
Petra Elcina et Sanctus Ioannes Rotundi (quinquagesimo anno Pii de Petrelcina mortis) 17 Martii 2018
Alexanum (vigesimo quinto anno Antonii Bello episcopi mortis) 20 Aprilis 2018
Africa
Kenia die 25 Novembris - 27 Novembris 2015
Uganda die 27 Novembris - 29 Novembris 2015
Res publica Africae Mediae die 29 Novembris - 30 Novembris 2015
Aegyptus die 28 Aprilis - 29 Aprilis 2017
America Septentrionalis et centralis
Cuba die 20 Septembris - 22 Septembris 2015
Civitates Foederatae die 22 Septembris - 27 Septembris 2015
Mexicum die 12 Februarii - 18 Februarii 2016
America Australis
Brasilia die 22 Iulii - 29 Iulii 2013
Aequatoria die 5 Iulii - 8 Iulii 2015
Bolivia die 8 Iulii - 10 Iulii 2015
Paraquaria die 10 Iulii - 12 Iulii 2015
Columbia die 6 Septembris - 11 Septembris 2017
Chilia die 15 Ianuarii - 18 Ianuarii 2018
Peruvia die 18 Ianuarii - 21 Ianuarii 2018
Asia
Iordania et Israel 24 Maii-26 Maii 2014, quas regiones cum amicis Argentinianis Abraham Skorka et Omar Abboud visitavit[29]
Corea Australis 14 Augusti-19 Augusti 2014
Taprobane 13 Ianuarii-15 Ianuarii 2015
Philippinae 15 Ianuarii-19 Ianuarii 2015
Myanmar - 27 Novembris-30 Novembris 2017
Bangladesa - 30 Novembris-2 Decembris 2017
Europa
Albania, die 21 Septembris 2014
Argentoratum ad Parlamentum Europaeum die 25 Novembris 2014
Turcia, die 28-30 Novembris 2014
Bosnia et Herzegovina, die 6 Iunii 2015
Graecia ad Mytilenem in insula Lesbos, die 16 Aprilis 2016 (ibi multi migrantes e Asia veniunt)
Armenia die 24 Iunii - 26 Iunii 2016
Polonia die 27 Iulii - 31 Iulii 2016
Georgia et Atropatene die 30 Septembris - 2 Octobris 2016
Suecia die 31 Octobris - 1 Novembris 2016
Lusitania Fatimae die 12 Maii - 13 Maii 2017
Epistulae encyclicae |
Die 5 Iulii 2013 prima Epistula Encyclica papae Franscisci Lumen fidei edita est.[30] Magna pars huius epistulae tamen a decessore Benedicto XVI scripta est. Nam iam die 2 Octobris 2012 nuntiatur novam papae Benedicti litteram encyclicam de fide mense Ianuario 2013 editum iri/
Die 18 Iunii 2015, Laudato si, secunda epistula, edita est, quae encyclica de oecologia et de calefactione globali agit.
Consistoria |
Si plus cognoscere vis, vide Index cardinalium a papa Francisco creatorum
Opera |
1982: Meditaciones para religiosos. Bonaëropoli: Diego de Torres ("Meditationes religiosis datae")
1986: Reflexiones sobre la vida apostólica. Bonaëropoli: Diego de Torres ("Cogitationes de vita apostolica")
1992: Reflexiones en esperanza. Bonaëropoli: Ediciones Universidad del Salvador ("Cogitationes spei")
1998 (editor pro Grupo de Reflexión Centesimus Annus): Diálogos entre Juan Pablo II y Fidel Castro ("Dialogi inter Ioannem Paulum II et Fidelem Castro")
2003: Educar: exigencia y pasión. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Educare: exactio et studium")
2004: Ponerse la patria al hombro: memoria y camino de esperanza. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Patriam umeris portare")
2005: La nación por construir: utopía, pensamiento y compromiso: VIII Jornada de Pastoral Social. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Natio constituenda")
2006: Corrupción y pecado: algunas reflexiones en torno al tema de la corrupción. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Corruptio et peccatum")
2006: Sobre la acusación de sí mismo. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("De semetipso accusando")
2007: El verdadero poder es el servicio. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Ops vera servitium est")
2008: Rehabilitación de la política y compromiso cristiano. Bonaëropoli: Pastoral Social[31] ("Restitutio politicae foederisque christiani")
2010 (cum Abraham Skorka): Sobre el cielo y la tierra ("De caelo et terra")
2010: Educar, elegir la vida. Propuestas para tiempos difíciles. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Educare, vitam eligire")
2011: Nosotros como ciudadanos, nosotros como pueblo: hacia un bicentenario en justicia y solidaridad 2010-2016. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Nos ut cives, nos ut populus")
2012: Mente abierta, corazón creyente. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Mente aperta, corde credente")
Notae |
↑ Tornielli (2013 b).
↑ Elisa Ferrando, "Jorge Mario Bergoglio è il nuovo papa Francesco: ha radici astigiane" in La nuova provincia (13 Mar. 2013).
↑ Kristina Puga, "The Bergoglios react to having a pope in the family" apud nbclatino.com (14 Mar. 2013).
↑ Regina María Sivori Gogna apud www.geni.com (fons genealogica fidelitatis incertae).
↑ Santiago Dapelo, "El éxtasis familiar por el "loco de la guerra"" in La nación (17 Mar. 2013).
↑ "La hermana del papa a RT: Francisco tendrá fuerzas para enfrentar la crisis de la Iglesia" apud RT Actualidad (14 Mar. 2013).
↑ Claudio Iván Remeseira, "Pope Francis: A humble and outspoken man, and technically also Italian" apud nbclatino.com (14 Mar. 2013).
↑ "Bergoglio, sobre todo “pastor”, tanguero y simpatizante de San Lorenzo" apud aica.org (13 Mar. 2013).
↑ "Jorge Bergoglio, un sacerdote jesuita de carrera" in La nación (13 Mar. 2013).
↑ Leandro Fernández Vivas, "El pasado de Francisco: testimonios exclusivos" apud 24con.infonews.com (14 Mar. 2013). Idem fons papam Universitatis Bonaëropolitanae alumnum fuisse adseverat, sicut is qui sequitur: "Intellect, pastoral skills seen as strength of Argentine primate" apud Catholic News Service (1 Apr. 2005). Fontes fideliores de hac universitate nihil dicunt.
↑ De qua re fontes fideles non iam repperimus.
↑ Fuisse dicitur magister noviciorum apud Villa Barilari urbis S. Michaëlis, de qua re non satis liquet.
↑ Fons principalis cursús eruditionis: Situs Curiae Romanae.
↑ Nuntii novissimi huius studii.
↑ Sergio Rubin, "Ahora dicen que Bergoglio llegó a estar cabeza a cabeza con Ratzinger" in Clarín (23 Apr. 2005).
↑ "Jorge Mario Bergoglio, 77, of Argentina is Pope Francis I". Reuters. 13 Martii 2013 .
↑ Michael Martinez, CNN Vatican analyst: Pope Francis' name choice 'precedent shattering', CNN (13 Martii 2013).
↑ David Batty. "Pope named after Francis of Assisi heralded by gull atop Sistine chimney | World news". The Guardian .
↑ "Argentina's Bergoglio becomes Pope Francis – This Just In - CNN.com Blogs". News.blogs.cnn.com .
↑ BBC (13 Martii 2013). "Argentina's Jorge Mario Bergoglio elected Pope". BBC .
↑ Oratio apud situm Vaticani.
↑ (http://kurier.at).
↑ Il Papa accoglie Tawadros II - Più forti nostri legami fraterni.
↑ www.clarin.com.
↑ Quidam situs interretialis.
↑ www.tagesanzeiger.ch.
↑ www.nzz.ch
↑ "Pope to Canonize ‘Evangelizer of the West’ During U.S. Trip". National Catholic Register .
↑ Jorge Rouillon, "Pope Francis’ Holy Land Partners in Faith" in National Catholic Register (23 Maii 2014).
↑ Lumen fidei, www.it.radiovaticana.va.
↑ Citatio bibliographica
Bibliographia |
El papa del fin del mundo. Clarín: suplemento especial (17 Martii 2013) Textus interretialis
- "Revelan lo que el Cardenal Bergoglio esperaba del nuevo Papa y pidió a los electores" apud aciprensa.com (26 Martii 2013)
- John L. Allen, Jr, "Papabile of the Day: The Men Who Could Be Pope" in National Catholic Reporter (3 Mar. 2013)
- Lucio Brunelli, "I segreti del Conclave: "Così vinse Ratzinger"" in La Repubblica (23 Septembris 2005)
Giacomo Galeazzi, "Pope Francis takes over Vatican's top secret dossiers: Fr. Georg has the task of guiding Bergoglio in his journey through the Vatican's secrets" in La Stampa: Vatican Insider (17 Martii 2013)
Giacomo Galeazzi, "Papa Francesco sulla tomba di Pietro" in La Stampa: Vatican Insider (1 Aprilis 2013)- Mario Galgano, Franziskus: der Papst vom anderen Ende der Welt. Ein Portrait. Augustae Vindelicorum: Sankt-Ulrich-Verlag, 2013. ISBN 978-3-86744-245-9.
- Jason Horowitz, Laurie Goodstein, "Vatican Sex Abuse Scandal Reveals Blind Spot for Francis" in New York Times (29 Iunii 2017)
- Natalia Kidd, "El papa Francisco nació a la fe en la iglesia de Gardel" in El nuevo Herald (29 Martii 2013)
- José Maria Poirier, "Quiet thunder in Argentina" in Catholic Herald (7 Oct. 2005)
- Kristina Puga, "Latinos feel hopeful with new pope from Latin America" apud nbclatino.com (13 Martii 2013)
- Jorge Rouillon, "Bergoglio alertó sobre el riesgo de disolución nacional" in La nación (26 Maii 2002)
- Jorge Rouillon, "Bergoglio: "Los derechos humanos también se violan con la pobreza"" in La nación (1 Octobris 2009).
- Rubin, Sergio, et Francesca Ambrogetti. 2010. El Jesuita. Conversaciones con el cardenal Jorge Bergoglio, SJ. Vergara. ISBN 978-950-15-2450-5. Florilegium.
- Santambrogio, Giovanni. 2013. Quando Bergoglio condannò la teologia della liberazione. Il sole 24 ore, 14 Martii.
- Schmall, Emily, et Larry Rohter. 2013. A Conservative With a Common Touch. New York Times, 13 Martii.
Andrea Tornielli, "Un consenso travolgente nato lontano dai riflettori" in La stampa: Vatican Insider (15 Martii 2013 [a])
Andrea Tornielli, "Rosa Margherita, Francis’ “theologian” grandmother" in La stampa: Vatican Insider (25 Mar. 2013 [b])
Andrea Tornielli, Francesco insieme: la vita, le idee, le parole del papa che condurrà la Chiesa. Romae: Edizioni Piemme, 2013. ISBN 978-88-384-6830-8 Recensio.- Verbitsky, Horacio. 2005. El silencio: de Paulo VI a Bergoglio: las relaciones secretas de la Iglesia con la ESMA. Bonaëropoli: Sudamericana. ISBN 978-950-07-2035-9.
- Verbitsky, Horacio. 2013. Un ersatz. Pagina 12, 14 Martii.
- Vidal, José Manuel, et Jesús Bastante. 2013. Francisco, el nuevo Juan XXIII: Jorge Mario Bergoglio, el primer pontífice americano para una nueva primavera de la Iglesia. Bonaëropoli: Desclée De Brouwer. ISBN 978-84-330-2634-7 Paginae selectae.
Nexus interni
- Marcus Gerardus Miles
Nexus externi |
Lege Πάπας Φραγκίσκος ("Franciscus (papa)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum papam spectant. |
"Bergoglio Card. Jorge Mario, S.I." et "Francesco" apud Sala stampa della Santa Sede (situs Curiae Romanae diurnariis destinatus) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Italiane)
"Jorge Mario Cardinal Bergoglio, S.J." e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- "Bergoglio, S.J., Jorge Mario" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU)
(Anglice)
Vita brevis apud AICA online
- Cristóbal García Vera, "Francisco I, el Papa que colaboró con la dictadura argentina" apud Canarias semanal
- De armis heraldicis cardinalis Bergoglio
Twitter pontificis Latine
Petrus • Linus • Anacletus • Clemens I • Evaristus • Alexander I • Sixtus I • Telesphorus • Hyginus • Pius I • Anicetus • Soterius • Eleuterus • Victor I • Zephyrinus • Callistus I • Urbanus I • Pontianus • Anterus • Fabianus • Cornelius • Lucius I • Stephanus I • Sixtus II • Dionysius • Felix I • Eutychianus • Caius • Marcellinus • Marcellus I • Eusebius • Miltiades • Silvester I • Marcus • Iulius I • Liberius • Damasus I • Siricius • Anastasius I • Innocentius I • Zosimus • Bonifacius I • Caelestinus I • Sixtus III • Leo I • Hilarius • Simplicius • Felix III • Gelasius I • Anastasius II • Symmachus • Hormisdas • Ioannes I • Felix IV • Bonifacius II • Ioannes II • Agapetus I • Silverius • Vigilius • Pelagius I • Ioannes III • Benedictus I • Pelagius II • Gregorius I • Sabinianus • Bonifacius III • Bonifacius IV • Adeodatus I • Bonifacius V • Honorius I • Severinus • Ioannes IV • Theodorus I • Martinus I • Eugenius I • Vitalianus • Adeodatus II • Donus • Agatho • Leo II • Benedictus II • Ioannes V • Conon • Sergius I • Ioannes VI • Ioannes VII • Sisinnius • Constantinus • Gregorius II • Gregorius III • Zacharias • Stephanus II • Stephanus III • Paulus I • Stephanus IV • Hadrianus I • Leo III • Stephanus V • Paschalis I • Eugenius II • Valentinus • Gregorius IV • Sergius II • Leo IV • Benedictus III • Nicolaus I • Hadrianus II • Ioannes VIII • Marinus I • Hadrianus III • Stephanus VI • Formosus • Bonifacius VI • Stephanus VII • Romanus • Theodorus II • Ioannes IX • Benedictus IV • Leo V • Sergius III • Anastasius III • Lando • Ioannes X • Leo VI • Stephanus VIII • Ioannes XI • Leo VII • Stephanus IX • Marinus II • Agapetus II • Ioannes XII • Leo VIII • Benedictus V • Ioannes XIII • Benedictus VI • Benedictus VII • Ioannes XIV • Ioannes XV • Gregorius V • Silvester II • Ioannes XVII • Ioannes XVIII • Sergius IV • Benedictus VIII • Ioannes XIX • Benedictus IX • Silvester III • Benedictus IX • Gregorius VI • Clemens II • Benedictus IX • Damasus II • Leo IX • Victor II • Stephanus X • Nicolaus II • Alexander II • Gregorius VII • Victor III • Urbanus II • Paschalis II • Gelasius II • Callistus II • Honorius II • Innocentius II • Caelestinus II • Lucius II • Eugenius III • Anastasius IV • Hadrianus IV • Alexander III • Lucius III • Urbanus III • Gregorius VIII • Clemens III • Caelestinus III • Innocentius III • Honorius III • Gregorius IX • Caelestinus IV • Innocentius IV • Alexander IV • Urbanus IV • Clemens IV • Gregorius X • Innocentius V • Hadrianus V • Ioannes XXI • Nicolaus III • Martinus IV • Honorius IV • Nicolaus IV • Caelestinus V • Bonifacius VIII • Benedictus XI • Clemens V • Ioannes XXII • Benedictus XII • Clemens VI • Innocentius VI • Urbanus V • Gregorius XI • Urbanus VI • Bonifacius IX • Innocentius VII • Gregorius XII • Martinus V • Eugenius IV • Nicolaus V • Callistus III • Pius II • Paulus II • Sixtus IV • Innocentius VIII • Alexander VI • Pius III • Iulius II • Leo X • Hadrianus VI • Clemens VII • Paulus III • Iulius III • Marcellus II • Paulus IV • Pius IV • Pius V • Gregorius XIII • Sixtus V • Urbanus VII • Gregorius XIV • Innocentius IX • Clemens VIII • Leo XI • Paulus V • Gregorius XV • Urbanus VIII • Innocentius X • Alexander VII • Clemens IX • Clemens X • Innocentius XI • Alexander VIII • Innocentius XII • Clemens XI • Innocentius XIII • Benedictus XIII • Clemens XII • Benedictus XIV • Clemens XIII • Clemens XIV • Pius VI • Pius VII • Leo XII • Pius VIII • Gregorius XVI • Pius IX • Leo XIII • Pius X • Benedictus XV • Pius XI • Pius XII • Ioannes XXIII • Paulus VI • Ioannes Paulus I • Ioannes Paulus II • Benedictus XVI • Franciscus | |