Pantheum
Pantheum,[1]Latinitate medii aevi etiam Pantheon[2] (Graece Πάνθειον), est clarissimum aedificium, quod Romae Campo Martio remanet in usu continuo ex antiquitate. Ab Agrippa consule anno 27 a.C.n. aedificatum, deinde incendio anno 80 consumptum, postea ab Hadriano anno 125 restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum sine supplementis convexum.
Primum ad omnes deos consecratum, Phocas I, imperator Romanorum Constantinopolitanus, aedificium papae Bonifacio IV anno 609 dedit, quod in ecclesiam Christianam nomine Sancta Maria ad Martyres mox conversum est. Post saeculum XV aedificium quoque sicut sepulcrum adhibebatur, ubi Raphael Sanctius Urbinas et Hannibal Carracci pictores, Archangelus Corelli compositor, et Balthasar Perutius architectus sepulti sunt.
Index
1 Aedificium
1.1 Pronaos
1.2 Cella
1.3 Convexum
2 Notae
3 Nexus externi
Aedificium |
Pronaos |
Pronaos est vestibulum ante portas Panthei. Est spatium columnatus, octastylos, cum columnis monolithis ex granite Aegyptiaco factis, atque cum capitellis marmoreis, ordine Corinthio. Inscriptio zophori ita legitur:
- M·AGRIPPA·L·F·COS·TERTIVM·FECIT
Id est: Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit.
Cella |
Cella templi fani rotunda est, cui dei adesse putabantur et ritus fiebant. Solum marmoreum est cum variegatorum colorum pavimento.
Convexum |
Convexum est tectura Panthei. Factum est opere caementicio. Oculus in culmine est vacuum spatium, per quod solis lux in templum pervenit.
Notae |
↑ Plin., Naturalis Historia 36.38.4: "Agrippae Pantheum decoravit Diogenes Atheniensis".
↑ De mirabilibus urbis Romae.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pantheum Agrippae spectant. |