Marcus Iunius Brutus

Multi tool use
Multi tool use






M. Iunius Brutus in denario pictus. Verso: EID.MAR. (Eidibus Martiis)





Rubens: Marcus Iunius Brutus


Marcus Iunius Brutus Caepio anno 85 a.C.n. natus et anno 42 a.C.n. mortuus est. Senator Romanus et tyrannicida C. Iulii Caesaris fuit.


Pater eius, qui etiam nomen "M. Iunius Brutus" tulit, tribunus plebis fuerat : socius Marci Aemilii Lepidi in seditione adversus leges Syllanas facta et anno 77 a.C.n. a Pompeio Mutinae obsessus in fidem victoris sese tradidit. Nihilominus Pompeius eum in Gallia Cisalpina sine iudicio necari iussit[1]. Mater eius nomine Servilia soror M. Catonis Uticensis erat. Avunculus eius Q. Servilius Caepio eum adoptavit et Brutus cognomen Caepio nomini suo adiunxit.


Sicut pater vetustum statum rei publicae conservare petivit et parti optimatum adfuit. Secundo bello civili Gnaeo Pompeio contra Caesarem, qui Rubiconem transgresserat, se adiunxit et pugnae prope Pharsalum interfuit. Optimatibus hoc proelio victis Caesar tamen eum condonavit. Anno 46 a.C.n. Brutus Galliam gubernavit et praetor creatus est anno 45 a.C.n.


Quamquam comes Caesaris erat Brutus caput coniuratorum habetur qui Idibus Martiis anni 44 a.C.n. Caesarem interfecerunt. (Hac occasione Caesar "Καὶ σύ, τέκνον;", id est "Tu quoque, fili?" exclamavisse dicitur.)


Caesare mortuo M. Antonium Octavianumque bello persecutus est, sed secunda acie apud Philippos victus est et postea se ipsum interfecit anno 42 a.C.n.



Notae |




  1. Plutarchus, Pompeius 16. Orosius V.22.17.



Fontes |




  • Appianus, libro secundo Bellorum civilium 3-148 necnon libro tertio 87-91, 321-324 et libro quarto 276-278, 316-345, 370-568.


  • Dio Cassius libro XLIV et XLVII Historiae Romanae passim.


  • Plutarchus, Brutus in Vitis parallelis


    • Caesar 62, 66-69

    • Antonius 11-15 et 22





Si vis plura legere |


  • Paulus Collart, 'Brutus et Cassius en Thrace', Bulletin de Correspondance Hellénique 1931(55) : 423-429



lF DpEhnQTbmp UVPUFCPcrdYd0cONybHEuuGaKhRRgMzhL9wWmLI57 6NPyWqln IWUaz,vC
Cp,HeV67Wvv sJrk1shJ5FmesLKwGBAndEJUQDB R2,wcemIuO6exzT

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output