Pulvis
Pulvis (-eris, m ) in particulis minimis consistit sub magnitudine harenae. Si crystallum sive harenam conteris, pulverem habes. Dimetiens particulae pulveratae minus quam 500 µm est. Quid de pulvere dictum sit | Psalm. 1,4): Tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae. Genesis 3,19: Memento homo, quia pulvis es et in pulverem reverteris . De etymologia | Isid. Orig. 16.1.1: Pulvis dictus quod vi venti pellatur . Pul vis eiusdem radicis esse videtur ac pul mentum et pul pa , sed singula non liquent. Si cum pol line et pal ea coniungitur, aliis verbis ex linguis Indoeuropaeis (ut Scr. palāvaḥ ; Lett. pelus 'paleae') assumptis fortasse in radicem PIE * pel- pervenimus, quae progeniem et verborum et significationum copiosam numerat. Itaque accidit, ut etymologia ab Isidoro animo concepta non omnino a fide abhorreat. Nexus interni Dictionarium Chemicum Vatillum .mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey...